Annus
2 0 1 5


Milos Zeman legatum Americanorum ab arce Pragensi prohibet

Milos Zeman legatum Americanorum ab arce Pragensi prohibet

Milos Zeman, praeses Czechiae, in Andream Shapironem, legatum Americanorum, vehementer invectus est, qui iter suum Moscoviense acriter vituperasset, quod fiet VII.Id. Maias. Quo die Moscoviae quotannis victoria celebratur, quam Russi bello in Nazistas gesto adepti sunt. Ob eam rem Shapironem legatum inde ab hoc tempore ab arce Pragensi prohibitum iri Zeman diurnariis ephemeridis “parlamentnilisty” dixit. Se non credere posse legatum Bohemicum praesidi Americano praecipere, quo iter faceret. In itineribus faciendis a nullis legatis se ferre interfari. Shapiro in televisione Bohemica dixerat fieri posse, ut ex omnibus, qui summum in Europaea Unione locum obtinerent, unus Zeman sollemnibus Moscoviensibus interesset. Quam rem esse satis molestam. Suum tamen non esse praesidi dicere, quid faceret. Cuius iter Moscoviense scilicet non omnibus probatur. Qui factioni praesidis oppositi sunt, eius proposita reprehendunt propter consilia rationesque Russorum ad Ucrainiam pertinentia.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae