NON MONTES SED SCHOLAE MUROS PARENTES ASCENDUNT
NON MONTES SED SCHOLAE MUROS PARENTES ASCENDUNT
Singulare nuntium in quibusdam Indiae diurnis editum est.
Trecenti homines (discipulorum parentes) in iudicium adducti et
postea comprehensi sunt. De qua re accusati? In diebus, quibus
discipuli quid didicerint a magistris erant interrogandi, scholae
parietes ascenderant; a liberis vocati; eis chartae particulas
eiecerant, in quibus argumenta interrogationis scripta erant.
Parentes postea per fenestram liberis particulas iecerant, in
quibus quaestionum solutiones scriptae erant. Quaestionibus apte
solutis, discipuli, CL euro premio acceptis, hoc modo
Universitatem studiorum non parentum sed publico sumptu accedunt.
Haec, de quibus supra narravimus, quotannis in Indiae misera
parte eveniunt: praemium tantum acceptum efficit ut discipuli,
humili loco nati, Universitatem adire possint. Pro liberis
eorumque vita parentes periculum suscipiunt. Multae discipulorum
familiae a vicis in urbes, quarum in scholis quaestiones
solvendae ponuntur ad Universitatem accessum, adveniunt, id quod
anglice “examinations tourism” in India appellatur. In
regionibus autem, in quibus plures in egestate non versantur,
discipuli non parentibus periclitantibus utuntur, sed
instrumentis electronicis, quibus, cum in schola sint, ad
interretia accedunt et quaestiones positas solvunt, id quod etiam
in nostris occidentalibus scholis evenit. Latinum vel graecum in
italicum (gallicum, anglicum …) convertere, mathematica
problemata solvere perfacile est, si ad interretia discipuli
accedunt, etiam cum in schola sint, ubi omnibus viribus et
ingenio, non calliditate vel dolo uti opus est. Interretibus usi
discipuli consueverunt brevi tempore quascumque quaestiones
solvere; ex quo colligunt omnia facile et brevi tempore solvi
posse. Usus cotidianus tempore praetereunte cum maerore vanum
errorem extorquet.
Scripsit Dominicus Gallipoli
|