Acta diurna Taurinensia "
Abdel-Malek Al Houthi, ducis rebellium Huthorum
percontatio
Acta diurna Taurinensia "La Stampa" interrogaverunt
Abdel-Malek Al Houthi, ducem rebellium Huthorum, qui sese
"salutem egenorum Iemenitarum" nuncupant, unicum
praesidium contra saevas militias Al Caedae.
Quaestio: Qui sunt Huthi?
Responsum: Huthi sunt reiecti Iemeniae, tam ob fidem Shiiticam
quam ob amicitiam cum Persis ab regimine pristini praesidentis
Alis Abdullah Saleh oppressi. Ergo militias instituimus, quo Al
Caedam aptius repugnaremus, duce Hussein Baddreddin fratre meo,
anno MMIV interfecto.
Q: Quo occiso quid evenit?
R: Ego dux supremus factus sum, post diuturna proelia
caedesque: tunc oppressa est rebellio Shiitarum sicut in ceteris
nationibus Islamicis ubi "vera Arabica" exorta sunt.
Postea egenis apta nos soli consilia comparavimus.
Q: Quae sunt consilia vestra posthac?
R: Populus nos suffulcit, vel illi qui corruptelae et rei
publicae ineptitudinis contra Al Qaedam stomachantur. Nos
ostendimus ut renovatam factionem omnes ad vitam politicam
arcessentes, inter duas partes extremas tromocratarum et
politicos conservativos et corruptos.
Q:
Quid accidit in Iemenia, vacillanti republica?
R:
Omnia praecipitaverunt neque inertiae tempus erat, ne tromocratis
tantum locus maneret: mense Ianuario sedem gubernativam
circumdedimus libertate praesidentem orbantes. Non tamen rem
publicam subvertimus, sed societatis totius condicionem
commutavimus.
Q:
Quid de ista commutatione?
R:
Sanae magnam partem Huthi dominantur: nam post pacem adiuvantibus
Nationibus Unitis adeptam confestim impetum fecimus novumque
regimen condidimus. Praesidens Hadis nos Persarumque regimen
proditionis accusat, periculum Al Caedae neglegens, quae rei
pubicae instar agit.
Q:
Nihil ergo respublica contra tromocratas agit sine auxilio vestro
...
R:
Soli contra Hiadistas et Al Caedistas nos Huthi pugnamus, interea
in unun colligitur foedus hostium contra Persas sub eligendo
calipha.
Q:
Estne hoc bellum sectae vestrae?
R:
Sane! Civitatibus Americae Unitis contradicendi non sunt qui soli
in Arabica Paeninsula Sunnitis repugnant, Shiitarum
oppressoribus.
Q:
Num Civitates Unitae Huthis favent?
R:
Hoc censeo, nisi tromocratas Iemeniae potiri velint, patet
ceterum in peius verti amicitia cum antiquo socio Saudita.
Commutatio a nobis incepta procedet, neglectis falsis corruptelae
accusationinis in nos.
Q:
Sunt qui vos putent bracchii loco Persarum in Paeninsulam
Arabicam agere ...
R:
Est vinculum spirituale Huthorum cum Ayatollah, nam res publica
Islamica doctrinam Zaydisticam profitetur, quae a Shiitis
exoritur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|