Annus
2 0 1 5


Tempus quadragesimale

Tempus quadragesimale

Haec quarta dominica quadragesimalis nos monet vitam nostram examinare et ad Deum convertere. Qua propter haec dominica vocatur “laetare”; cur ita? Quia per mysterium Pasquale Deus nos ducit e morte ad vitam, e tristitia ad gaudium, ex aerumnis ad spem certam, a nequitia in vitam cum sensu et cum spiritu.

In Evangelio hodierno (Io 3, 14-21) legitur: “Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis”. Hoc Evangelium coniungitur cum eo casu de quo narratur in Numerorum Libro: ”Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris: locutusque contra Deum et Moysen ait: ‘Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo’. Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel. Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: ‘Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes’ . Oravitque Moyses pro populo. Et locutus est Dominus ad eum: ‘Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet’ . Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur” (21, 4-9).

Idem ac serpens, Iesus in altum tollitur “ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam”. At hoc non solum pertinet ad uniuscuiusque salutem, sed etiam Amoris magnum mysterium ostenditur. Deus adeo genus humanum amavit ut Filium suum unigenitum dedit eo consilio ut quicumque in Eum crediderit non moriatur sed habeat vitam aeternam. Deus enim Filium suum in mundum non misit ad condemnandum sed ut omnes per Eum essent salvi. Quae est igitur Salus? Apostolus Iohannes recte respondet: “Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomine Unigeniti Filii Dei” (3,18). Deinde nobis dicit: “Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera” (3, 19). Infortunate possumus lucem Christi salvificam refellere. Id accidit cum postulamus nos esse vitae nostrae unicos dominos, cum aestimanus per nos ipsos nostram propriam claritatem adipisci, cum putamus, nullo adiuvante, nos esse compotes ad beatam vitam inveniendam. Tunc demum nullo salvatore egere credimus et virtutem Dei salvificam contemnimus.

Evangelista ostendit causam cur quidam tenebras prae luce malebant: “erant enim eorum mala opera” (3,19). Cum Christum in cruce suspicimus, Dei amorem erga nos intellegimus. Haec est maxima Amoris opera.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae