Annus
2 0 1 5


Vladimirus Putin Aegyptum obit

Vladimirus Putin Aegyptum obit

Aegyptii, qui superioribus decennis socii Americanorum fuerant, subsidiis eorum minutis rursus amicitiam Russorum petunt. Inter praesides Putin et Al-Sisi convenit de officina atomica aedificanda, praeterea de viribus contra terrorem consociandis.

Putin collegae suo Aegyptio, quem iam anno MMXIV in urbe Sotshi convenerat, manuballistam „Kalashnikov“dono dedit. Aegyptiorum plurimum interest arma et missilia a Russis accipere. Etiam de libero commercio inter utramque civitatem instituendo consilia fient.

Ad officinam atomicam aedificandam , quae quinque milia fere MW praestabit, Russi Aegyptiis mutuum dabunt. Studia atomica utriusque civitatis iam diu coniuncta sunt.

In tanta perturbatione, quae a rebus anno MMXI gestis orta est, peregrini Russi Aegyptum visere numquam desierunt; qui tamen Rubulo deficiente minus frequentes peregre ibant. Praeterea dimidium frumenti e Russia importatur. Aegyptiis quidem cum Russis est diuturna amicitia orta ab anno MCMLVI, cum bello Sueziano Unio Sovietica praesidi Nasser succurrisset.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae