De incerta re Graeca
- Si Graecia coacta est zonam
euronis exire, aliae terrae eam
sint secuturae, quod finem esset ipsi huic accociationi
– dixit Yanis Varoufakis, novus minister rerum fiscalium Graeciae, occasione Italiam visitandi.
Exitum Graecorum secuturae sint, secundum Varoufakis, aliae gentes, quae maxima
cum difficultate resolvunt aes alienum iis
anno 2010 et postea ab Unione Europaea (imprimis a Germania) praebitum, ut crisin monetariam
expugnarent. "Quis erit altera post nos terra eurozonam exitura? Portugalia? At si Italia pecuniam sibi mutuum datam
reddere non valebit? Quid tunc?" – minatus est Varoufakis
in percontatione agenturae televisificae Italorum RAI.
Varoufakis dicit se, suumque
regimen sinistrae partis Syriza ministri
primarii Alexis Tsipras, nolle aes alienum
resolvere secundum adhuc solitum modum,
sed vult Argentariam Europaeam Investimentorum (EIB) decies
tantum ut solebat terris crisi laborantibus
praebituram.
Maximi
autem creditores Graeciae annuntiant se velle
nihil in adhuc usitato modo calendariove aes alienum resolvendi
mutare.
Si nullus consensus inter Greaeciam creditoresque ante finem Februarii fiet, fieri potest ut
Graecia sine pecunia relicta sit ad suas obligationes fiscales – et externales, et internales – pergendas. Tunc decoctura exitusque e zona euronis Greacis immineant.