De methodis fecunditatem moderandi
De methodis fecunditatem moderandi
Informationis artes technicae methodis naturalibus
fecunditatem moderandi succurrunt. Societas nuntia CNN de duabus
iuvenibus methodo fecunditatem noscitandi utentibus deque methodo
ipso proximo mense Ianuario rettulit. Iuvenis altera Aisha
Mukooza nomine a hormontibus artificialibus primum recipiendis
abhorruit ut damna valetudinis vitarentur. Altera idem quaerens
Kacey nomine, nomine gentili retento, ex anticonceptione
artificiali transierat.
Si noviores methodi naturales a conceptione prohibere
fideliter adhibentur, methodi artificiales prae illis parum
praevalent. At tres decimae earum quae conceptionem hormontibus
impediunt causa eventuum aliorum omittunt atque horum nonnulli
vitam in periculum adducunt. Similiter multae feminae methodos
naturales hodiernas adeo difficiles esse inveniunt ut has
declinent.
Programmata autem, qualia telephonio ornato praebentur, signa
fertilitatis in tabulam referenda expediunt. Numerus feminarum
iam crescit programmatibus huiusmodi, velut Kindara et Glow et
Ovuline, utentium. Aisha Kindara fruente, communitas utentium ei
suppeditat. Haec intersunt quia multae in methodo fecunditatem
moderandi electa se sentiunt a familia amicisque non fultas esse.
"Mater mea et soror - ait Kacey - me prorsum vecordem esse
putant. Ita putant omnes amicae meae." Guglielmus Sacks,
unus ex conditoribus Kindara duobus, communitatem programmatis
dicit ad rem communiorem sentiendam prodesse.
Scripsit Thomas Davis
|