Annus
2 0 1 5


Quid Vaclavus Klaus de statu Europae et de discordiis Ucrainianis senserit

Quid  Vaclavus Klaus ...

...  de statu Europae et de discordiis Ucrainianis senserit.

Die Presse:

Unum fere annum discordiis civilibus res publica Ucrainiana  vexabatur  consiliis de pace adhuc in irritum cadentibus. Quid  tu suades?

Václav Klaus:

Quam primum agendum est. Sed non  ita, ut alii rebus Ucrainianis se interponant.  Dissensiones non explicari possunt nisi agendo et concedendo. Doleo, quod  moderatores Ucrainiani  apti non sunt, qui ita faciant.

Equidem expertus scio Tsechoslovaciam in duas partes divisam civitati nostrae saluti accidisse. Quod primo  rem vere insanam putaveram; deinde cum intellexissem Slovacos  vero libertatis desiderio esse affectos, iam non dubitavi, quin difficultates solvi non possent nisi  re publica dividenda. Similia etiam in Ucrainia fieri oportet.

Ergo oportebit Ucrainiam dividere?

Nihil suadeo, sed  , quod ipse sum expertus, dico.

De qua  „parte altera“ loqueris? De seditiosis  an  de Russia ?

De hominibus, qui Ucrainiam orientalem colunt.  Ceterum recte quaesivisti de « discordiis civilibus“ , cum plerique de „discordiis, quae sint  inter Ucrainianos et Russos“  loquantur. Quod ego quidem  corrigere soleo.

Non est dubium, quin in  finibus Ucrainiae  pugnetur. Neque dubium est, quin Russi  huius contentionis participes  sint.

Minime. Haec contentio Europaeis Americanisque  cum Russis  est.

Vicariamne eam contentionem appellas?

Causa  mali in ipsa Ucrainia quaerenda est. quam si comparas cum aliis civitatibus, quae antea sub dicione communistarum fuerunt, civitatem Ucrainianam parum profecisse facile intelleges. Nam civitas Ucrainiana semper erat divisa. Nunc autem res in tanto sunt discrimine ideo, quod  Ucrainiani  coacti sunt decernere, utrum ad Europam occidentalem an ad  Russos pertinere vellent. Ita autem fit, ut Ucrainia divellatur.

At nemo Ucrainianos coegit, ut alterius partes sequerentur.

Immo certe! Ab initio id agebatur , ut Ucrainia vel Unioni Europaeae vel foederi Atlantico  ascisceretur.

Nemo id dicit. Id tantum agitur,  quomodo Ucrainia propius ad Unionem Europaeam accedere possit.

Quod ego dubito. Res publicae Europae orientis hoc accessu semper utebantur, ut Unionis participes fierent.

Discordiae ortae sunt, cum anno MMXIII exeunte de illo accessu disputaretur. Nonne tum demum  ex discordiis bellum factum est, cum  Chersonnesus a Russis occupata est?

Equidem non ita sentio. Tantum abest, ut Russos vel Vladimirum Putin defendam, ut nullae rei nisi veritati  studeam. Russi   enim Chersonnesum  non sponte, sed  quasi  inviti  occupaverunt.

Cur?

Ceterum  Chersonnesus minime ad Ucrainiam pertinet. Quae res tibi non fuerit ignota. Chersonnesus semper  Russorum  erat.  Quae  tamen non occupata esset, nisi res Maidanianae gestae essent.

Praeses rei publicae  quondam fuisti. Quid tu facias, si  a finitimis  pars tuae terrae occupetur?

Hoc interrogatum non probo. Sed  ego quidem non tulissem res adeo progredi. Iam pridem cum seditiosis collocutus essem.  Quod  ii scilicet non fecerunt, qui  Ucrainiam regunt. Sed haec est prima causa malorum.

Tamen sequebatur, ut Unio Europaea Russiam sanctionibus afficeret. Quid de istis sanctionibus censes?

Mihi quidem non probantur, quia Russi auctores belli non sunt.

Utri illae sanctiones magis nocent, Russis an Europaeis?

Russis quidem, quamquam  etiam apud nos  multi sunt, qui eas sanctiones aegre ferunt.

Aliquando dixisti  statum Europaeae Unionis mutari necesse esse. Quid hoc sibi vult?

Status Unionis Europaeae  in discrimine est. Nescio an nos, qui tot annos sub potestate communistarum degerimus, veluti acrioribus oculis id videamus. Status Europae omnino commutandus est.  Quem quasi novis ornamentis afficere non iam  sufficit . etiam aetate communistica  exeunte  cum multae quidem res corrigerentur, ego dixi non iam rebus corrigendis, sed  civitate commutanda opus esse.  Qua commutanda et hoc tempore opus est.

Qualis Europa  tibi  ante oculos  versatur?

Variis modis  consociatio Europaea fieri potest. Equidem consociationem probo, veluti cancella sublata et alia. sed  ubi  ex Communitate Europaea  Unio facta est – littera C in U mutata – res in peius cecidere.

Num malum id est, si civitates Europaeae artissime consociantur?

Si  id fiet, civitates ipsae  tollentur. Non est mirum, quod  ista semper dicta audiuntur: „Europa regionum“ vel „Europa Europaeorum“.  At ego  Europae civitatum  faveo.

Sed res non ita se habet, ut  illae civitates ex tabulis deleantur. Tamen  nostris temporibus  multae sunt difficultates, quae a singulis civitatibus superari non iam possint.

Quod vehementer nego. Sunt ista somnia vana  moderatorum. Civitatibus nobis opus est ad democratiam sustinendam. Civitatibus sublatis  democratia  non iam exstat.

Cur non?

Quod  democratia  esse non potest sine demo, id est, sine populo. At  non est populus Europaeus. Ego non sum Europaeus. Ego sum Pragensis, Boius; praeterea pertineo ad Europam mediam, ad Vindobonam, Cracoviam, Mediolanum , non ad Helsingissam, Olisiponem, Athenas, Panormum. Deinde sum Slavus , postremo fortasse Europaeus, sed haec identitas parum valet. Non cognosco Finnorum vel Hiberniorum vel Graecorum similitudinem.

Milos Zeman, successor tuus, post  insidias illas Lutetianas  dixit  immigrantium multitudinem in patrias remitti oportere. Quid tu de ea re censes?

Primo  ad  principium huius disputationis  redeundum est.

Quod principium?

Gubernatores nostri  vehementer in eo errabant, quod  parati  erant tantam advenarum multitudinem  in Europa occidentali  excipere. Graviter erraverunt, quod  operarios e Turcia aliique terris ad se invitaverunt  Europaeis quosdam labores scilicet  recusantibus.

Num ea res ad Tsechiam quoque pertinet?

Parum quidem. Aetate communistica  immigratio – ut  aliae res – vetita erat.  Praeterea patria mea pauperior est quam Germania,  sed summum malum est cultuum illa morumque permixtio, qua omnis civitas  perit.

Post insidias Lutetianas  statim adfuerunt, qui civibus accuratius custodiendis studeant. Nonne hoc modo fundamenta  liberae civitatis  evertuntur ?

Certe.  Timeo, ne Nonae Ianuariae MMXV  Europaeis  aeque  sint perniciei  ac III.Id.Sep.MMI  Americanis  fuerat.  Ceterum  dico : “ego non sum Charlie, ne je suis pas Charlie”.  O rem pravam !

Quid? Nonne nos coniunctos esse  ostendere oportet  cum iis, qui  per insidias necati sunt?

Non est dubium, quin ea res tristissima  fuerit.  Sed eodem die in Nigeria duo milia hominum trucidat sunt  nullo eius rei mentionem faciente. De  hoc scelere tacetur milibus chiliometrorum scilicet intermissis.  Tantam simulationem  vix  ferre possum. Causae  insidiarum illarum  fuere  permixtio cultuum ac morum, multitudo immigrantium, denique verba  falsa  moderatorum nostrorum.

Bene memini  conventus cuiusdam Europaei, qui eodem tempore actus est, cum primum magna Africanorum multitudo in Europam affluxit. Cum Iacobus Chirac, qui tum praeses Francogalliae fuit, de nulla re nisi de securitate locutus esset,  ego haec respondi: „num putas id nobis usui fore? Nonne difficultates  ortae sunt a  rationibus politicis, quibus  illi homines ad nos  quasi  invitantur?“ tum Chirac clamavit : « Klaus  civitatem socialem tollere vult ! »

Recte !  nam  socialismus  Europaeus prima est causa malorum.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae