Annus
2 0 1 5


Ego non sum "

Ego non sum "Charlie"



Insidiis cruentis Lutetiae factis nemo fere nostrum est, quin a scelere isto atroci abhorreat. Quae res tamen haud inopinata  accidisse videtur:  nonne iam pridem fuerunt, qui  prophetam  offensum se  ulturos minarentur ? periculum imminens cum cognovissent, diurnarii illi Lutetienses  libellos suos contumeliosos  continuabant  scilicet  dictitantes se  libertate dicendi carere nolle. Est quidem summum bonum libertas dicendi et  digna, quae defendatur.  Sed in omni libertate utenda videndum est, ne cuius iura minuantur neve  dignitas  detrectetur. Nonne ipsi dicendi libertati certos fines imposuimus , ne dicerentur, quae ferenda non sunt? Ut exemplum afferam: si quis nescioquo modo Iudaeis probra intulerit,  nescio an odii Iudeaorum  arguatur  , quin etiam lege puniatur . Equidem persuasum habeo diurnarios illos  Iudaeorum   religionem  tam insolenter offendere  numquam ausuros fuisse. Non est dubium, quin illi, si id fecissent, summam omnium bonorum indignationem  moturi fuerint. Quorum  nemo fere dixerit  se esse « Charlie », ut se cum  iis, qui libertatem dicendi  adeo depravaverint, consociet. Caveamus igitur, ne  omni aequitate neglecta  ea libertate, ad quam cohibendam alibi sumus parati, praeter modum abutamur. Videamus, ne in tanto libertatis studio  reverentiae obliviscamur, quae cuique religioni debetur. O civitatem interituram, in qua iis plaudatur, qui nomine libertatis id  polluunt, quod  hominibus santissimum est! Quid enim illi  effecerunt, nisi  ut  odium fanaticissimi cuiusque non solum in se ipsos, sed in totam civitatem  verterent? Quid illi  effecerunt, nisi  ut  timore Mahumetanorum crescente  discordia  inter cives augeatur? Quae cum ita sint, equidem, quod illi diurnarii fecerunt,minime possum probare.  Ego  quidem  non “sum Charlie”. Omnino civitates occidentales, cum rebus in oriente gestis nimis saepe  se interponerent, quid  effecerunt, nisi ut odium excitarent  ,  bella  moverent, discordiam  augerent ? quid ?  nonne Syria , nonne Libya paucos abhinc annos  erant quietae , quae nunc civium sanguine merguntur ? « at  utrumque populum » , dixerit quispiam, « libertati studentem  adiuvabant. » quod  si   ita esset, miror, cur non  Saudiarabiae bellum intulerunt,  quam qui regunt , tantum  abest, ut ullam colant  iuris aequitatem, ut  crudelissimis poenis  eos afficiant, qui nimis  libere se gerant. Ne quis dicat  illas  libertatis causa  rebus orientalibus  se  umquam interposuisse !  Si ita res se haberet, iam pridem  eas oportuit  Palaestinensium libertati  favere. Sed  non libertati, sed  islamistis  favent  libertate populo tam diu negata. O  insaniam  gubernatorum occidentalium, qui , cum islamistis favent, suis civitatibus interitum parant ! Auxilium ferebant Americani « bellatoribus dei », in quibus Bin Laden,  ne diutius Afghania sub dicione Russorum esset. Nonne postea eundem Bin Laden ut acerbissimum hostem  sunt insectati?  Americani  Saddamo Hussein bellum Persis inferenti faverunt: nonne paulo post eundem Saddamum  ut acerbissimum hostem oppugnaverunt? Ab Americanis sociisque eorum  est deiectus Ghaddafi: sequebatur, ut Islamistae  plus quam antea valerent. Num tutus et liber  est populus? In Syria Americani sociique eorum, cum   seditiosis  « moderatis »  favent , id tantum efficiunt, ut numerus occisorum in dies crescat, ut magna civium pars patriam relinquant, denique ut  islamistae maximum e civitate dilabente usum capiant. Quid igitur ?  arma  occidentalia tantum abest, ut civitatibus  illis « libertatem et democratiam »    praestent, ut  impetum islamistarum sustinere non iam possint. Ita fit, ut magna civium pars necessitate coacti  terras bello devastatas relinquant novasque sedes sibi petant  apud ipsos  cladis  auctores. Quid ?  nonne nos  illos  populos  hortati  sumus, ut  incertam libertatis spem  certae securitati  anteponerent ? nonne  nos, cum  seditiosis  favimus, id  unum  effecimus, ut res, licet malae  fuissent, multo peiores fierent ? Iam ingens perfugarum multitudo ex oriente  in civitates nostras redundat : nemo fere est, qui credat eos  occasione data in patriam redituros esse. Quid igitur?  Licet  ex minore parte cultui ac consuetudini nostrae se accomodent, magna tamen pars  mores patrios servabit. Quorum quo plures aderunt, eo plus valebit auctoritas in re publica. Caveamus, ne quando e civitate Europaea  res publica islamica  fiat !   sunt quidem, qui  talia neglegant  iisque, qui  de hoc periculo monent, vehementer maledicant, quod parum faciles sint.  Utinam  librum illum de oboedientia legant, qui nuperrime in Francogallia editus est ! Discordia  civium  civitatibus est perniciei.  Cavendum est, ne discordiis, quae civitates orientales iam  perdiderunt, nobis  quoque interitus paretur !

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae