Quid nobis,
Quid
nobis, Christianis, baptismus significet
Hac
die dominica Ecclesia memorat Iesum in Iordane baptizatum; “et
vox facta est de caelis: ‘Tu es Filius meus dilectus; in te
complacui’ ” (Mc 1,11). De Servo Domini, futuro Messia,
Isaias prophetaverat: “Ecce servus meus… Electus meus,
complacuit sibi in illo anima mea” (Is 42, 1).
Hodie
opportunitatem habemus ut intellegamus nostram propriam
vocationem et missionem in hac terra, atque sic nos Deo dedamus
tamquam instrumentum suum, ut ea quae Deus a nobis sperat,
fratribus apportemus.
At
si Iesus iam adultus baptismum accepit, cur Ecclesia infantibus
hoc dat sacramentum? Quidni exspectamus ipsos, iam viros vel
mulieres, libere baptismum petere et accipere? Primum dicendum
est Christum non eguisse baptismo [1], sed tamquam unus e nobis
baptizari voluit a Ioanne. Non aqua Christum sed Christus aquam
fecit sanctam, quod pariter fit aqua baptisteriorum per orbem.
Quaestio
supra proposita gravis quidem est. Sed facile responsum potest
fieri falsum. Cum parentes filium procreant, eum non interrogant
ut sciant utrum velit vitam accipere annon; immo: putant vitam,
quae est donum paene infinitum, a filio olim acceptum iri et eum
gratias genitoribus acturum. Non est petenda permissio sive
licentia si donum aut beneficium gratis datur. Baptismus vero
excellens donum est quod provenit a Christi meritis ac
sacrificio. Haec omnia profecto vera sunt si parentes ipsi
credunt in Deum, in baptismum, in Ecclesiam, operam postea
navantes ut filius intellegat fidem suam et libere credat.
Ecclesia in hac re agnoscit parentum facultatem neque vult filium
contra eorum voluntatem baptizari.
Ceterum
nemo hodie dicit non baptizatos ituros ob id ipsum in gehennam
sive infernum. Nec pueri qui vita non baptizati exeunt in quendam
limbum perveniunt ubi neque gaudium neque dolorem quisquam
sentire potest. Pueri non baptizati similiter gratiam accipiunt
ac Sancti Innocentes iussu Herodis necati. Homines non baptizati
salvi fiunt si dictatis suae conscientiae paruerunt. Cur ita?
Quia Deus amor est, et cupit omnes salvos esse: pro omnibus enim
Christus passus et mortuus est.
[1] Exinde
sumitur summatim homilia Patris Ranieri Cantalamessa, ofmcap
(pagina interretialis P.
Raniero Cantalamessa, ofmcap)
Compendium excerptum ex Patris Iosephi I.
Del Col SDB homilia Hispane exarata atque die dominico XI mensis
Ianuanii habita convertens
Scripsit Paulus Kangiser
|