Bello Gallico,
Bello Gallico, odio caedibusque
cor purum repugnat
Cruentis caedibus in Gallia perpetratis, quae in orbe animos
moverunt, etiam in pluribus Macometi sectatoribus, in quodam Italico
diurno nuntius editus est, qui omnibus illis animum addit, quorum
maxime interest homines, etsi religione diversos, in pace et
concordia vivere.
Hicham Ben ‘Mbarek exornator, origine Maurus et Macometi
sectator, in urbe Florentia vitam agit. Quattuor annis ante pila
ludebat cum, de improviso, constitit et humi procubuit. Crudelis
morbi cognitio: gravissima cardiopathia, unum tantum remedium:
cor sanum pro corde aegroto transferendum. Id quod non semper
fieri potest et, quod maxime interest, in tempore. In re admodum
adversa Ben prospera fortuna usus est: in urbis Senae nosocomio
cor novum et aptum in eius corpus transferendum suppeditabat. Patris, qui sui filii cor donavit, catholici
religione, minime interfuit utrum aegrotus, corde novo indigens,
catholicus an alius religionis esset; cor illi donavit, cui filii
corde opus erat. Ille, qui cor donat, vitam propinqui defuncti in
novam vitam extendit. Defensor libertatis, mutuae et adiutricis
conspirationis in omnibus communitatitibus inter homines et
origine et lingua et religione diversos.
“Superbio – inquit – quod in pectore meo cor
catholicum pulsat. Omnibus hominibus bonae voluntatis cooperandum
est ut pax odia vincat et bella diuturna in nomine religionis
gesta. Caedes in urbe Lutetia effectae communitatum vitam et
concordiam graviter laedunt. Cum imagines televisificas tragicas
aspexi, inermis et perterritus mihi ipsi visus sum. Terrori ab
omnibus nobis obstandum est, tolerantiam liberos doceamus ut in
libertate et in pace in posterum vivant!”
Scripsit Domenicus Caveosanus
|