Annus
2 0 1 5


De tromocratis Islamiticis

De tromocratis Islamiticis

Et hodie in emissionibus televisificis plurimum agitur de insidiis Lutetiae Parisiorum a tromocratibus Islamiticis contra diurnarios commentarii periodici, c.n. "Charlie Hebdo"*, die VII Januarii mensis factis; duodecim occisos esse; qui facinus commisissent duo fratres adhuc esse profugos; "totum orbem terrarum" lugere. Quid de hac re cogitandum? Sane alius aliud opinatur. Equidem puto huiusmodi insidias ubique terrarum tendi posse nec iam quaerendum esse, num tale quid apud nos accidat, sed quando.

Nonnumquam desiderio teneor temporum actorum, id est annis sexagesimis saeculi praeteriti usque ad diem undecimum mensis Novembris anno 2001, cum Novo Eboraco impetum in turres geminas fiebat. Sane, semper erant, sunt, erunt difficultates, pericula idque gravia, quibus orbis terrae laborat, sed hodie mihi videor sensum quendam securitatis amisisse. Quis adhuc animo securo tramen ferriviarium conscendere aut quodlibet pantopolium obire poterit? Cum in via alicui viro veste Islamitica induto obviam fio, facere non possum, quin de quodam periculo imminenti cogitem: libertatem loquendi, quae velim, mihi ademptum iri; de iugulo meo iam statutum esse aut de iugulo alicuius, quem vel quam amo.

Tamen gaudeo, ne vobis omnino pessimista videar, mihi esse linguam Latinam, sermonem, quo sensus et cogitationes meas libere exprimere possum, quem tromocrati Islamitici non callent. (quamquam et de hac re dubitare licet).

Scripsit Herbertus Doting



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae