Qua de causa Palaestinenses.
Qua de causa Palaestinenses...
... in quaestiones perpetuas Hagenses adoptari velint.
Rijad Mansur, legatus Palaestinensium apud Nationes Unitas,
IV.Non.Ian. petivit, ut res publica sua in quaestiones perpetuas
internationales adoptaretur. Qui cum petitionem traderet, dixit
plurimum interesse iniurias, quas Palaestinenses ab Israelibus
accepissent, vindicari. Petitio nunc secretario generali Ban
Ki-Moon probanda est. Qua probata atque affirmata
Palaestinensibus licebit iudices Hagenses hortari, ut in
Israeles, sive in magistratus sive in milites,
inquirant, qui criminis contra humanitatem commissi
arguuntur.
Causa petitionis erat, quod Palaestinenses frustra
postulaverant, ut Consilium Securitatis diem constitueret, ad
quam Israeles cum Palaestinensibus pacem facerent vel copias suas
e finibus eorum reciperent. Quod ,cum praeter ceteros a
Francogallis et Luxemburgensibus esset probatum, tamen in irritum
cecidit Nigerianis suffragiis se abstinentibus.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|