Annus
2 0 1 5


Ioannes-

Ioannes-Maria Le Pen consiliis filiae obsistit

Exsecutores factionis Frontis Nationalis de Ioanne-Maria Le Pen iudicaverunt, ut status ascriptionis suspenderetur. Quod ad factionem suam attineret, patri suo ius vitae necisque non esse Marina Le Pen dixit. Quid mirum, quod in tanta discordia pater ipse filiae praesidiatum petenti obsistit: “talibus virtutibus”, inquit, “rem publicam regere res esset flagitiosissima”.

Ioannes-Maria Le Pen, cum denuo verba nefanda dixisset, ex ipsa factione, cuius auctor ipse fuit, quasi exclusus est statu ascriptionis suspenso. post tres menses sodales convenient, ut decernant, num titulus praesidis honoris causa ei adimatur.

Quod iudicium Le Pen vehementer condemnavit filiam suam perfidiae insimulans. Sibi esse persuasum sodales de isto iudicio indignaturos; se ipsum nescire an iudicio intercederet.

Verba eius nefanda, ex quibus nimia generis sui elatio odiumque Iudaeorum apparere solebant, consiliis rationibusque filiae obstant, quae summam dat operam, ut Fronti Nationali, dummodo sit moderatior, plures homines suffragentur. Iam mense Decembri Marina patrem coegit, ne suffragiis regionalibus magistratum peteret. Nuperrime eum vetuit pro factione loqui.

Ioannes-Maria Le Pen, senex LXXXVI annorum, factionis iudicio in sua dignitate laesum esse dixit; se esse innocentissimum, cum libere ea enuntiaret, quibus nonnulli offenderentur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae