EXPOSITIO UNIVERSALIS MEDIOLANI APERTA EST
EXPOSITIO UNIVERSALIS
MEDIOLANI APERTA EST
Kalendis Maiis Expositio Universalis ad
alimentum et victum spectans (Expo Milano 2015), quae
usque ad diem XXXI mensis Augusti visitari poterit, Mediolani
initium cepit. Nihil antea pari magnitudine de hac re apparatum
est. Sex menses omnes nationes novas rationes et technologias
ostendent praebituras cibos incorruptos, salutares, qui cunctis
gentibus sufficere possint, adeo ut non tellus naturaeque status
violentur.
Area expositionis undecies centena milia
metrorum patet, CXL nationes et societates totius orbis huic
eventui intersunt; circiter viginti miliones visitatorum
exspectantur; iam undecim miliones tesserarum ad visitandum
venierunt.
Non deerunt de re alimentaria opinionum
commutationes, consilia pro omnium bono, incitamenta ad nova
quaerenda quae in posterum orbis sustinere possit. Visitatores
autem exquisitissimas totius orbis epulas libare poterunt;
simulque musicae spectacula, conventus varii, laboratoria ad
creandum apta, artium expositiones parata sunt.
Quid amplius? Atqui non ab omnibus hoc
probatur. Id praesertim reprehenditur, quod maximi pecuniae
praebitores ingentissima ergasteria Coca Cola et McDonald’s
sunt. Grex extremistarum (black bloc) die
initii inter reclamantes expositioni adversos inierunt ut omnia
vastarent in viis mediae urbis Mediolani. Vestimentis nigris et
personis adversus gasium induti, capite tegumento involuto, per
duas horas, post meridiem, autocineta, capsas purgamentorum
incenderunt, specularia tabernarum et argentariarum fregerunt.
Contra biocolytas tela et ampullas Molotovianas coniecerunt.
Postea relictis humi armis aliisque rebus celeriter se veste
nigra exuerunt ut turbae immiscerentur. Insequenti die cives
Mediolanenses magna diligentia omnia ut potuerunt expurgaverunt
et ordine disposuerunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|