Annus
2 0 1 5


DE INGENTI CALAMITATE NEPALENSI

DE INGENTI CALAMITATE NEPALENSI

Ex nuperrime enumeratione effecta octo milliones incolarum tacti sunt exitiali terrae motu, qui priore die Saturni praesertim rem publicam Nepalensem et partim Indicam, Tibetanam, Sinensem evertit. Quattuor milia et quingenti saltem oppressi sunt, tamen, cum terrae maxima pars montana sit, mortuorum numerus difficilis est computatu.

Sushil Koirala Minister Primarius Nepaliae in magno timore est, ne mortui decem milia sint. Nam in incerto est, quot incolae in altis pagis perierint, quo adiutores nondum pervenerunt; ignoratur autem, quam multos glaciales hiatus montis Everest hauserint, in quem ascendentes etiam duodeviginti oribatae interierunt. Multi periegetae sub glacie et parietinis manserunt: suos quaeque natio computat. Nam ter centena milia periegetarum his diebus iis locis morabantur. Prope innumerabiles sauciati, qui ad hoc tempus plus quam octo milia feruntur; decies centena milia sine tecto, circiter vicies centena milia minoris aetatis auxilio omnium rerum egeni sunt. In urbe capite Kathmandu plurimi sub ruinas conclusi sunt, sed auxiliatoribus machinae aptae ad reliquiis obrutos extrahendos desunt. Urbs ob quassus tria metra ad meridiem suo loco amota est.

Hic terraemotus valde calamitosus reputatur; nam primus concussus fuit magnitudine 7,8 graduum Richterianorum, sed iactatio nondum intermissa est et proximos dies durabit. Magna vis per centenos annos cumulata est in terra Indica, quae premit infra Asiaticam, quotannis quinque centimetra procedens. Auxilia a toto orbe perveniunt, id est periti, medici, medicamenta, alimenta, aqua, tentoria, vestimenta, pecunia aliaque necessaria.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae