Turchi animos ab Armeniorum genocidio avertunt
Turchi animos ab Armeniorum genocidio
avertunt
Armeniis anno MCMXV ex imperio Ottomano expulsis atque
necatis Turchi etiamnunc recusant, quominus genocidium id
appellent. XXIV die mensis Aprilis, cum non solum in Armenia, sed
in tota fere Europa illius cladis memoria et recordatio viget,
Turchi - quid mirum? – diem anniversarium victoriae, quam eodem
anno apud Callipolim adepti sunt, sollemniter agunt. In illa
pugna Turchi, quibus Mustafa Kemal Pasha praefuit, Britannos
Francogallos et Russos vicerunt, qui eam paeninsulam occupare
conati erant.
Haud falso dicunt Turchos sollemnibus illis animos ab Armeniis
caesis avertere velle. Non casu fieri, ut sollemnia eodem agantur
die, a quo genocidium Armeniorum initium ceperit. Recep Erdogan,
praeses Turchiae, qui plus LXX praesides vel gubernatores
invitaverat, ut sollemnibus interessent, ad tantam audaciam
progressus est, ut etiam collegam suum Armenium invitaret.
Erdogan, quamvis ab appellatione genocidii abhorreat, tamen
posteros consolatus est. "Hoc die", inquit, "qui
civibus nostris natione Armenia tanti momenti est, Armeniorum
Ottomanorum recordor, quicumque rebus bello mundano primo gestis
perierunt. Quorum filios nepotesque consolor."
Scripsit Volfgangus Austriacus
|