Annus
2 0 1 5


Territores Ucrainiani caedes confitentur

Territores Ucrainiani caedes confitentur

Oles Busina (in photographemate supra) et Oleg Kalashnikov, cives Ucrainiani, qui amicissimi Russorum habebantur, a territoribus Ucrainianis interfecti sunt.

Grex quidam terrificus, cui nomen „exercitus seditiosus Ucrainianus“ confessus est se illos cives, quia regimini fuissent oppositi, necavisse nec non plures insidias paravisse. Praeterea territores litteris electronicis missis minati sunt se alios quoque homines regimini oppositos interfecturos, nisi intra LXXII horas Ucrainiam reliquissent. «Tempus irae popularis adest» in istis litteris legitur.

Antea Petrus Poroshenko, praeses Ucrainiae, ut in tali re facere solet, Russos scelerum insimulaverat. Quod plura eiusmodi scelera continuarentur, nihil esse nisi provocationem consilio factam, quibus res Ucrainiana labefactaretur.

Non mirum, quod de talibus dictis Russi vehementer sunt indignati. Vladimirus Putin praeses Russiae dixit se de copia criminum politicorum sollicitum esse, quae in Ucrainia committerentur. Se mirari, quod civitates occidentales ea facinora silentio praeterirent.

Businam ut diurnarium ephemeridis „Segodnia“ regimen Ucrainianum saepissime reprehendisse constat. Qui, cum tumultus Maidanianos minime probavisset, iis, qui summam in Ucrainia potestatem obtinebant, oppressionem obiciebat eorum, qui de re publica aliter sentirent. Etiam Kalashnikov, qui, dum res Maidanianae gerebantur, nonnullos eo adduxit, ut contra reclamarent, amicus Russorum fuisse dicitur.

Iam saepius hoc anno factum est, ut sive viri civiles sive diurnarii, qui regimini oppositi erant, dubia morte perierint, in iis nonnulli familiares Victoris Ianukovicii, praesidis prioris. Fuit gubernator quidam, fuit et legatus pristinus, quorum uterque domi suae mortuus inventus est. Quidam, qui in factione praesidis officium praestabat, mense Februario de tabulato XVII. aedificii se praecipitavit. Denique filius Ianukovicii mense Martio casu dubio periit.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae