Annus
2 0 1 5


Hispania regina nova ciconiarum?

Hispania regina nova ciconiarum?

Hoc anno, primum post multos annos, Polonia verisimiliter amittet titulum maximae terrae patriae ciconiarum, nam numerus harum avium migrantium – quae hieme in Africa septentrionali degunt, vere autem regiones boreales Europae petunt – circa Vistulam nidificantium nonnnullos hos proxime preateritos annos deminui observatur, dum eodem tempore crescit copia ciconiarum nidificantium apud Hispanos.

Causa huius phaenomeni – quod in Polonia observatur iam ab anno 2004 – ignota manet. Nonnulli putant causam esse "meliorationem" agrorum, qua agri sicciores redduntur, at ciconiae – qui vescuntur magna e parte ranis, anguibus et aliis animalibus in pratis viventibus – amant imprimis loca aquatilia aut palustria. Sed, contradicunt alii, in Polonia "melioratio", ut historice dicitur, agrorum, non porro tam vehementer his annis propagatur.

Alii accusant mores gentium terrarum, super quas ciconiae bis in annum praetervolant, ut Libanus, ubi ciconias plebs venari solet. In Polonia autem ciconiae sacrae – sicut apud Indos vaccae – habentur, propter superstitionem rusticorum eas pueros neonatos hominibus adferre.

Quodcumque res sese habent, numerus ciconiarum in Polonia nidificantium descrescit. Anno 2004 habuimus 52,5 milia nidorum, modo praeterito 2014 anno – tantum 45 milia. Verisimiliter maiorem numerum nidorum habebunt hoc anno Hispani, cum eodem tempore casus, at sat magnus, numeri ciconiarum in Polonia nidificantium porro exspectatur.

Plura eiusdem auctoris in situ: http://iconoclastes2.blogspot.com/

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae