Annus
2 0 1 5


Untitled

“NOLITE LINGUAM LATINAM ET GRAECAM E LYCAEIS TOLLERE!”

Plurimis civibus Francogalliae reclamantibus de renovato studiorum curriculo apud lycaea, ex lege ab administra publicae institutioni praeposita Najat Vallaud-Belkacem lata, magistrorum et discipulorum praeclarae Universitatis Sorbonae ingens numerus nuper se adiunxit clamans: “Nolite linguam Latinam et Graecam e lycaeis tollere!” Nam legem repudiant de schola emendanda, ratam, dummodo iubeatur, ab anno MMXVI, qua linguarum antiquarum disciplina in studia mixta (EPI, Einsegnements Pratiques Indisciplinaires) solvitur. Inter reclamantes philosophus Régis Debray suam sententiam aperuit: in locum verborum emendatores numeros inserere velle! Obtrectatores studia theorica de praeceptis linguae Latinae et Graecae non utilia esse ad discendum censent, immo dictitant hodierna aetate opus esse facultatem et peritiam habere in usu ponendam: exempli gratia, quomodo acta diurna fiant, quomodo disceptatio publica paretur. Sed quomodo haec effici possunt si cultus et humanitas desint? Sunt qui peropportune putent memoriae oblivionem ad ignorantiam litterarum pervulgatam mox afferre, ita ut privatis lycaeis pro ditioribus faveatur. Attamen DXX milia discipulorum etiamdum in Francogallia studia classica apud publica lycaea libere eligunt.

Nova barbaries videtur apparari, vulgus servum et indoctum in potentiorum et peritiorum dicionem redactum. Cum huiusmodi disputatio anno praeterito etiam in Italia exorta esset, lycaeum classicum in iudicium vocatum est: peritus disciplinae oeconomicae Andreas Ichino fuit accusator, praeclarus semiologus Umbertus Eco patronus; reus absolutus est, sed dubie: ratio docendi sine dubio renovanda erit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae