Annus
2 0 1 5


Ali Khamenei de pactione atomica dubitat

Ali Khamenei de pactione atomica dubitat

Ali Khamenei, summus clericus Iraniorum, de pactione atomica dubitavit, quam civitates, qui in Consilio Securitatis ius intercedendi habent, et Germania, cum Iranianis fecerant. Qua pactione adhuc neutram partem obligari; praeterea ex nuntiis quibusdam ad eam pactionem pertinentibus, qui in Civitatibus Unitis in publicum prolati essent, consilia foeda Americanorum apparere.

Ea re neque ullam praestari obligationem nec pactionem terminalem. Quin etiam incertum esse, num usque ad finem ageretur. Accedere, ut Iraniani proprias officinas atomicas pro necessario haberent.

Se ipsum illi pactioni neque assentiri nec repugnare. In singulis omnia consistere, praesertim cum alii parti, quae fallax esset, non esset confidendum.

Etiam Hassan Rohani, praeses Iraniae, dixit se pactioni terminali non assensurum, nisi eodem die sanctiones tollerentur.

Quod quidem dubium est. Cum civitates occidentales illas sanctiones non nisi gradatim tollere velint, Iraniani in discrimine oeconomico poscunt, ut id statim fiat.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae