Denuo Afroamericanus a custode publico necatur
Denuo Afroamericanus a custode publico necatur
In Carolina meridiana, una ex Civitatibus Unitis
Americae, custos publicus colore albo caedis accusatus est, quod hominem
Afroamericanum fugientem glandibus necavisset. Quae res ex taenia
visifica apparet a teste quodam iudicibus data. Cuius taeniae
photographemata deinde in publicum prolata sunt. Custos ille,
cum vehiculum sustinuisset, rixa orta hominem fugientem atque
inermem pluribus glandibus percussisse videtur. Deinde humi
iacenti manicas imposuit.
Nuntiatum est Afroamericanum propter lucernulam defectam retentum
esse. Frater eius, cum taeniae auctorem ut virum fortem
laudasset, „quomodo cognoscamus“, inquit, „quid sit verum,
nisi hac taenia facta? Nunc autem scimus, quid verum sit.“Custos
publicus, vir XXXIII annorum, dixit se vitae suae timuisse, cum Afroamericanus telum sibi
eripuisset, quo per vim electronicam torpor efficeretur. Sed ex taenia visifica
supra dicta apparere videtur illum hoc instrumentum mortuo
supposuisse. Custodi, si caedis damnatur, supplicium imminet.
In tanto discrimine nescio an hoc casu res ingravescant, cum saepius
nuperrime factum sit, ut custodes colore albo Afroamericanos necaverint. Fergusone,
in civitate Missouri, tumultus complurium dierum exorti sunt, cum adulescens
Afroamericanus a custode publico glandibus ictus esset.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|