Annus
2 0 1 5


Ermanno Pizzotti mortuus est

Ermanno Pizzotti mortuus est

Die Parasceves mane mortuus est in nosocomio Novocomensi redactor "Ephemeridis" Ermanno Pizzotti, sive Herimannus Novocomensis, natus AD 1956. "Ephemeridi" se adiunxit mox postquam condita erat et abhinc – annos scilicet 2005-2015 – maximam partem laboris diurnariae pro nostris actis perficiebat; de facto moderator "Ephemeridis" erat. Ita ope Herimanni "Varsoviae nata" re vera vixit imprimis in urbe amborum Pliniorum; nunc, die lugubri, Varsoviam revertitur.

Herimannus, quoad ab ipso didici, iam ut adulescens voluit se litteris Latinis dedere, sed timebat hac professione lucrum sibi suique futurae familiae non satis amplum se comparaturum, decrevit ergo arti chimicae studere ac curriculo universitario completo munere chimici fungebatur. Ultimos haud paucos annos munus ei erat apud magistratus Lombardiae, pro quibus puritatem aquae in rivulis lacubusque huius regionis curabat. Semper memoria tenebo diem, cum me in locum sui laboris adduxit et introduxit collegis, quibuscum amicitia vera iungebatur – multoties et tunc et postea ab amicis nostris mutuis, necnon hominibus qui casu tantum ac breviter eum cognoverant, audivi laudem urbanitatis atque amicabilitatis Herimanni.

Memini quoque fabularum eius de sui pueritia necnon historiarum de vita parentium avorumque in regione rustica Alpium, de moribus monticolarum, inter quos erat quoque mos ille incredibilis die Sanctorum Domini (kalendis Novembris) noctu in fenestris aedium panem animis mortuorum ad vescendum relinquere. Tunc nescivi certo me tam cito ipsum amicum inter mortuos habere...

Nimis iuvenis, nimisque vita plenus erat ut moreretur, sed de voluntate Dei non est disputandum. Ante fere duos abhinc annos cancro lymphatico laborare coepit, licet usque fere ultimum diem speraverit se hunc morbum superaturum.

Reliquit post se filium 18 annorum, Andream, qui puer adhortatu patris satis bene sermonem Latinum didicit necnon litteris Graecis studet. Spero, ut nobis uno die scripta sua praebere incipiat. In prole enim et in memoria posteritatis mortui vivimus.

Vale Herimanne, amice carissime!

 

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae