Aeronavis consulto a gubernatore in terram missa
Aeronavis
consulto a gubernatore in terram missa
Ut dicunt investigatores
Francogallici, ex datis acceptis ex altera capsula nigra
aeronavis Airbus A320, quae ante decem abhinc dies collisa est in
Alpibus Gallorum prope oppidum Seyne-les-Alpes, patet alterum
huius navis gubernatorem consulto aeroplanum in terram immisit,
tempore cum collega sui – praefectus aeronavis – planigeum (=aulam
gubernatoriam) reliquit ut latrinam adiret.
In calamitate 150 homines vitam
amiserunt, inter quos ipsi nautae, pueallae diaetariae necnon
multi adolescentes Germani.
Aeronavis
in Germania constructa, quae supra montes altitudine 11
chiliometrorum Barcinone Dusseldorpiam transvolabat, inopinate
praecipitare coepit et mox in rupes montium illisit.
Ex datis capsulae nigrae patere
gubernatorem-suicidam Andream Lubitz (27 annorum, in
photographemate supra) ter vel quater conatum esse cursum
aeronavis mutare, ut in terram decideret necnon celeritatem
volandi acceleravit. Ante hoc faceret, ianuam planigei clausit
ita, ne collega eius facile reverti posset.
Alia societas aeria Germanorum,
Lufthansa, ubi ante sex annos Lubitz artem aeronavigandi discebat,
nuntiavit se tunc scire eum "difficultatibus psychicis"
laborare. Locutrix societatis Germanwings Vanessa Torres
asseverat tamen se huius facti inscientes fuisse. Apud
Germanwings Lubitz munere aeroplanigae fungebatur ab anno 2013.
Scripsit Iconoclastes
|