Annus
2 0 1 5


De Novo Anno Iubilaeo

De Novo Anno Iubilaeo

Novus Annus Iubilaeus extraordinarius inopinate a Summo Pontifice nuper indictus est ut “Ecclesia munus clarius exprimat Dei misericordiam testificandi”. Expleto biennio pontificatus in liturgiae paenitentialis homilia qua in Basilica Sancti Petri confessiones expiationis causa peragebantur Papa Franciscus indictionem Anni Sancti Misericordiae praenuntiavit qui mense Decembri a die dicato Mariae Virginis purae conceptioni incepturus est et postero anno die XX mensis Novembris finem habiturus.

“Nemo excludi potest a Dei misericordia; omnes viam norunt ut ad eam accedant” inquit inter alia Papa “nam Ecclesia est domus communis ea quae omnes excipiat, neminem recuset. Eius porta aperta manet, ut qui a Gratia tacti sint certam veniam inveniant. Quo gravius peccatum eo maior caritas ab Ecclesia ostendenda est iis qui ad fidem Christi se convertant”.

Usque ad hoc tempus Anni Sancti XXVI numero celebrati sunt ab anno MCCC ad MM: ultimus a S. Ioanni Paulo II indictus est. Quaedam sententia nuperrime lata in percontatione apud televisionem Mexicanam a Summo Pontifice anceps plurimis visa est: cur affirmavit suum pontificatum brevem fore? Num timet pro aetatis viribus ne munus tam grave perfici non possit? Ob hanc causam ante tempus Annum Sanctum indixit?

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae