De adversatoris Russici funere
De adversatoris Russici funere
Hesterno die funus factum est in Russia
regimis Vladimiri Putin primo adversario Boris Nemtsov qui ante
nonnullos dies displosis quattuor glandibus in media urbe Mosca
non longe ab Arce (Cremlino) necatus est. Autoraeda
ad eum ambulantem appropinquavit e qua ictibus mortalibus
vulneratus est. Cum Praeses esset Boris Eltsin eius vicarius
fuit; deinde factionem liberalismi fautricem (Sojuz Pravych
Sil, Unio virium partium dexterarum) instituit. Statim
biocolytae sicarios insectari coeperunt; Praeses Putin scelus
crudelem necem sed etiam provocationem appellavit.
Nuper adversator occisus in quodam situ
interretiali scripserat se timere ne a Vladimiro Putin necaretur;
in eadem pagina quod auctor belli in Ucraina fuisset eum
accusavit. Maius istum non spernam, quibus verbis
conclusit.
Multa milia civium flores et cereos
afferentium in conclave accesserunt ubi cadaver expositum
visitaverunt, apud quod uxor quae ab eo discesserat cum liberis
aderat. Sponsa Anna Politkovskaia ambulans cum eo dum occiditur
coram quaesitoribus negavit se quidquam de caede vidisse; non
exsequiis interfuit, cum hesterno die ad Ucrainam profecta esset.
Scripsit Lydia Ariminensis
|