Annus
2 0 1 5


Ordo Nationum Unitarum bellum in Libya recusat

Ordo Nationum Unitarum bellum in Libya recusat

Per legatos componendum discrimen Libycum Ordo Nationum Unitarum decrevit. Italia parata est ad legationem ducendam ut faveat exploratione bello intermittendo et paci servandae, sed etiam agmini legitimo exercendo administrationis in urbe Tobruk sitae.

Sed Paulus Gentiloni Administer Italicus exteris negotiis praepositus: “Tempus breve – nuper inquit – mox agendum est!” Aegyptus autem frustra auxilium petiit militibus intervenientibus adversus Jihadistas, ut iidem coërceantur: cum finitimi Libyae essent multo magis minas extremistarum (ISIS) Aegyptii pertiment qui incursiones aëronauticas ante aliquos dies contra eos fecerunt. Regimen Tripolitanum Islamistarum quod partem occidentalem tenet recusavit ne pactioni post petitiones Aegyptiacas in terram Libycam interesset. In parte orientali iam Jihadistae Syrtem occupaverunt; nuper apud Al Qubah, non longe a Derna, quam ipsi tenent, petitiones tromocraticae a viris se morti devoventibus effectae sunt quibus multi perierunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae