Via ad pacem in Ucraina condicta
Via ad pacem in Ucraina condicta
Duces Russiae,
Ucrainae, Germaniae, atque Franciae pronuntiaverunt quod pugnae
inter exercitum Ucrainae et rebelles orientes XV Februarii
cessare debeant. Ambabus partibus arma auferre captivosque
reddere necesse est. Conditiones ab omnibus, etiam a rebellibus,
signatae erant.
Conditiones sunt:
- Pugnas cessare hora 00:01 XV Februarii.
- Arma magna ab XVI Februarii et per septimanas duas
posteras auferre.
- Omnes captivos reddere atque amnestiam omnibus
pugnantibus dare.
- Omnes milites alienos et arma aliena ab Ucraina
discedere.
- Hominibus Donbassi vivere commode permitti (ab Ucraina) a
cohibitionibus desinendis.
- Constitutionem corrigere ut regiones rebellium autonomae
fiant post finem anni MMXV.
- Limes Ucrainicae apud Russiam imperari a Kiovia post
finem anni MMXV si conditiones priores non violatae sint.
Plus consiliorum
de regionibus Donetsk Luhanskque erit.
Praesidens
Franciae et Cancellaria Germaniae rogabunt ut socii Europaeani
conditiones sustineant in Bruxellense die Iovis, XIII Fabruarii.
Scripsit Martinus Alexander
|