De comitiis in Graecia habitis
De comitiis in Graecia
habitis
Alexis Tsipras princeps factionis Syrizae,
ex litteris compendiariis sinistrarum extremarum partium
nominatae, ante triduum plura suffragia quam ceteri petitores in
comitiis Graecis cepit (36%), tamen non ad maximum
numerum subselliorum pervenit ita ut sine sociorum auxilio rem
publicam gubernare posset.
“Hodie populus Graecus novam historiae
paginam scripsit. Satis est de severis consiliis oeconomicis
tribus potestatibus ( FMI, BCE,UE) impositis: quod
suffragia palam ac acriter ostenderunt” ait Minister
Primarius designatus. Non defuit vis contraria:
praeses Argentariae Foederatae Germaniae (Bundesbank) Jens
Weidmann primus Graeciam monuit ut pacta oeconomica servarentur
nec promitteretur quod non posset fieri aliique secuti sunt.
Insequenti die accidit quod necopinatum
videbatur: Tsipras foedus iunxit cum factione dextera Anel, severitati
oeconomicae et immigrantibus obstanti, ut promissa solveret. Post
meridiem eiusdem diei Praeses rei publicae Carolus Papoulias ei
mandavit ut novam administrationem constitueret.
Auctoritates Unionis Europaeae operam se
novae administrationi adiuvandae daturas esse declarant, sed
Angela Merkel Graecos hortata est ut in pacto manerent de aere
alieno solvendo.
Scripsit Lydia Ariminensis
|