Annus
2 0 1 5


Des millions de manifestants.

Historica populi congregatio in Francogallia

Lutetiae et in plurimis Gallorum urbibus oppidis vicisque fere XXX centena milia, quorum dimidia pars in capite, III Lugduni, Burdigalae CXXXX milia et similiter in tota Francogallia, fora occupaverunt ad colendas victimas impetuum tromocratarum novissimis diebus factorum atque ad cogitandi scribendi eloquendi libertatem defendendam.

Lutetiae propinqui victimarum et superstites (quorum aliquot in imagine superiore aspicis) primi procedebant ante quinquaginta praesidentes et ministros primarios totius Europae necnon praesidentem Auctoritatis Palaestinensis, ministrum primarium IsraŽlis, unum ex ministris regiminis USAe et praesidentem Maliae, nationis plerumque Islamicae; sequebatur turba innumerabilis, quae ostentabat graphides et chartulas ubi inscriptum erat "Ego sum Carolus" (Je suis Charlie), hymnum nationalem Gallicum concinebat et astynomis praesentibus plaudebat.

Franciscus Hollande, qui Reipublicae Gallicae praeest, "Hodie Lutetia est - inquit - caput orbis: se natio tota exollit ad ea quae optima habet!" Numquam tantus populi concursus in Francogallia visum erat.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae