Ictus in diurnarios Lutetianos
Ictus in diurnarios Lutetianos
Astynomi
Parisienses quaerunt tres tromocratas, homines verisimiliter de
Algeria oriundos, qui sclopetando necaverunt decem diurnarios
operariosve actorum hebdomadalium satiricorum Francogallicorum
"Charlie Hebdo". Tempore ictus, tromocratae occiderunt
quoque duos biocolytos, qui aggressores cohibere conabantur.
Multi homines insuper vulnerati sunt, quattuor graviter.
Sedem
diurnariam "Charlie Hebdo" Lutetiae Parisiorum adeuntes,
aggresores armati Gallice (accentu Arabico) vociferati sunt:
"Allah akbar!" necnon "Prophetam ulciscamur!"
Causa
"ultionis" erat verisimiliter hodierna divulgatio libri
scriptioris Michel Houellebecq "Submissio", qui liber
est quasi satura Galliam pingens anno 2015 sub dicione
islamistarum manentem. Houellebecq a mahumetanis osor islami
esse putatur, qui post ictus tromocraticos Neoeboracenses anni
2011 dixit mahumetanismum "stultissimam omnium religionum
esse".
Item
de islamistis mahumatanisque sentire videbantur nonnulli
diurnarii "Charlie Hebdo". Ante duos annos acta haec
divulgaverunt, post Danicum ephemeridem „Jyllands-Posten"
gryllographiam prophetae Mahumeti. Ante tres annos homines ignoti
incendere sedem "Charlie Hebdo" conati sunt.
Decima
pars incolarum Galliae - i.e. circiter 6,5 miliones - musulmani
sunt, de terris Maghrebicis imprimis oriundi. Duas trium partes
Francogallorum putant fines terrae clausum iri novis
immigrantibus.
Scripsit Iconoclastes
|