Israëlem pecuniam detinere
Israëlem pecuniam detinere
Regimen Israëlianum detinere constituit 500 milions
shekelium, id est circiter X centena milia euronum, quae sunt
vectigalia mense Decembri accepta Auctoritati Palaestinensi
transferenda iuxta antiquam pactionem: ipse minister primarius
Beniaminus Netanyahu particeps fuit consilii, postquam vulgatus
est nuntius Auctoritatem Nationalem Palaestinensem ultimo anni
MMXIV die subscripsisse Foedus Romae, ut ad Tribunal Poenarium
Mundanum adire posset: "Unde - ait minister rerum exterarum
Avigdor Liebermann (qui in imagine adposita ostenditur)
- decidunt pactiones Asloae subscriptae." Quae pactiones,
favente praesidente Civitatum Americae Unitarum, summus fuerunt
conatus pacis inter duos populos restituendae. Ipse Avigdor
vehementer reprehendit homines politicos Europaeos necnon senatus
Suetiae et Hiberniae, qui deliberaverunt Palaestinam ut rem
publicam agnoscendam esse, mendacii eos accusans et adfirmans
posthac Israëlem ab Europaeis derelictum esse.
Auctoritas Palaestinensis respondet pecuniam detentam novum
crimen bellicum esse, dicens petitionem a se subcriptam eo
contendere, ut sine vi neque cruore effuso ius populi
Palaestinensis defendatur; propter similem causam iam mense
Aprili praeterito idem iam fecerat regimen Israëlianum.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|