DE COMITIIS IN HISPANIA HABITIS
DE COMITIIS IN HISPANIA HABITIS
Factio
Popularis cuius dux Marianus Rajoy est, plura suffragia quam
factiones adversae tulit (28%); Partes Socialistae, cui Petrus
Sanchez praeest, secundae in certamine exstiterunt (22%); in
tertium locum Factio “Possumus” (Podemos) a Paulo Iglesias
recta irrupit, cui quinta suffragiorum pars tributa est. Ultima
factio “Cives” (Ciudadanos) quam ducit Albertus Rivera, minus
suffragiorum quam priores tulit (13%). Populares CXXII subsellia
ceperunt; ergo cum vicerint, tamen non uni ut antea, ab anno MMXI,
gubernare poterunt; Socialistae autem XCI, Possumus LXIX, Cives
XXXVIII.
His
numeris difficile est societatem coire ut rei publicae rectio
fiat. Numerus necessarius quo gubernare liceat CLXXVI subselliis
constat. Administratio duplicis factionis Popularis et
Socialistae finem habuit: aliquid novi incedit, sed ordo futurus
in incerto est. Haud dubie hodiernus suffragiorum exitus a
reclamationibus “indignatorum” abhinc nonnullos annos
inceptis adversus corruptelam, legem de opere, coactam operis
vacationem ortus est.
Rector
factionis popularis Marianus Rajoy, ut inquit, omnia experietur
dummodo stabilis administratio constituatur ; maxime colloqui
necesse et partes inter se convenire ut hoc fiat. Si sinistrae
partes etiamque minimae se iungerent ad foedus componendum, num
id firmum esset? Sunt qui putent posse duarum factionum principum
gubernationem fieri cum amplo ceterarum consensu, solito more
Italico, nisi nova lex, Latine nominata “Italicum”, ad
comitia pertinens, iussa sit.
Sed
angustiae temporis non urgent: licet autem novum regem Philippum
VI suam auctoritatem interponere ne nova comitia post duos menses
indicantur, cum Hispania in discrimine oeconomico et nummario sit.
Scripsit Lydia Ariminensis
|