MINAE ATOMICAE
MINAE ATOMICAE
Vladimirus
Putin contra hostes regni Chalifi missilia, quae a navigio
subaquaneo Rostov in mari Medio posito profecta sunt, obiecta
esse confirmavit ac pervicaciter rem subtilius explicavit: illa
instrui posse cum capite usitato vel proprio, videlicet nucleari.
Sed in territores armis atomicis uti non necesse. Statim autem
dux Russicus non bona verba, immo metuenda, adiecit: se sperare
numquam ea tempore postero necessaria fore.
Ut
ait Sergius Shoigu Minister Russicus publicae defensioni
praepositus, contra duo propugnacula circum Raqqa, caput regni
Chalifi, missilia eiecta esse; satis detrimenti armorum
receptaculo et petrolei substructionibus illatum esse. De incursu
Russia Civitates Americae Unitas edocuit. “Hoc magni aestimatum
est” relator Pentagoni Petrus Cook denuntiavit, cum admonuisset
ut oporteret Russicos ex foedere pacto ad vitanda in coelis
Syriacis proelia nuntium de petitione afferre. “Re vera –
inquit rector Pentagoni Ash Carter – in statu belli sumus” .
Non satis agendum esse ut vires Chalifi continerentur. Tamen non
sibi videretur copias terrestres in Iraquia et Syria augeri, ne
bellum tantum Americanum fieret.
Scripsit Lydia Ariminensis
|