Annus
2 0 1 5


DE PONTIFICIS ITINERE IN AFRICAM

DE PONTIFICIS ITINERE IN AFRICAM

Summus Pontifex, primum iter in Africam faciens, die Mercurii 25 mensis Novembris e aëronavi in caput Kenianum Nairobi egressus est. In Palatio Rei Publicae Praesidem Uhuru Keniatta allocutus est; usum cotidianum sibi persuadere ut vis, conflictio, tremorque metu, diffidentia, desperatione alerentur, qui a paupertate et frustratione exorirentur. Inter alia, quia Lutetiae Parisiorum conventus internationalis de natura servanda imminebat, affirmavit, ut scripserat in epistula encyclia Laudato si’, oecologiam semper “humanam esse”: in orbe homines domo communi abuti potius quam eam defenderent; nationum ducibus operam dandam esse ut, tecta natura, ordo societatis aequus et iustus crearetur.

Insequenti die Papa Franciscus Magnam Inopiam convenit; nam non tantum partem urbis opulentam, sed etiam pauperrimam visitavit. “Domi sum” ut ait; in suburbano Kangemi nominato (slum) inter miserrimos morbis et egestate confectos, tuguria et tabernas ex lamina ferrea, in semitis et luto sufflavo, inter gallinas et oves transit autoraeda detecta vectus; ibi tamen schola et parva ecclesia, casae pictae animalium figuris non desunt. Papa in ecclesiam Sancto Josepho dicatam iniit, cuius gradus externi ad rem purgati erant: quomodo non de eorum inopia iniqua loqueretur? Coram iuventute in stadio urbis vel de Vaticano corrupto loqui ausus est: corruptelam non ad vitam sed ad mortem ducere, dulciorem melle esse, iuvare, facilem esse, sed nocere.

Die Veneris in Uganda festive Pontifex acceptus est; in templo primario martyres saeculi XIX commemoravit , iuvenes hortans ut pro amore odium recusarent: migrantes autem accipere, humanitatis signum esse. Postremo, die Solis, in Rempublicam Mediam Africanam pervenit, quae terra non solum miserrima sed etiam bello civili inter Christianos et Muslimos vexatur, in speciem ob dissimilem religionem: ibi Maximam Inopiam conspexit. In aede principali capitis Bangui Portam Sanctam aperuit, Annum Sanctum Misericordiae ante tempus incipiens. In meschita Muslimos quoque convenit: sub nomine Dei non vim esse posse. In Italiam die Lunae rediit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae