Annus
2 0 1 5


CAMERON HOLLANDE CONVENIT DE BELLO IN SYRIA GERENDO

CAMERON HOLLANDE CONVENIT DE BELLO IN SYRIA GERENDO

Lutetiae Parisiorum Minister Primarius Anglicus David Cameron ante biduum Praesidem Franciscum Hollande convenit. Primum ante tabernam nocturnam Bataclan, ubi ob territorum caedem LXXXIX audientes perierunt, commorati sunt ut honorem mortuis tribuerent.

Deinde in Palatio Elysio ambo inter se collocuti sunt. Nam adventus non ad hoc tantum tetendit, amicitiam et maerorem Galliae ostendere, sed etiam una mente de bello communi contra Chalifi regnum tractare; in summa Anglus cum Francogallo consensit: quatere pyrobolis non solum Iraquiam sed etim Syriam legitimum esse; se pro certo habere idem Regno Unito agendum esse; omni ope se effecturum esse ut senatus sententiis bello in Syria faveret: incursiones aëronauticas Regni Uniti ante diem Natalem contra Jihadistas et caput Raqqa incipere posse. Interea aëronaves insectoriae Gallicae evolaverunt non a Iordania vel a Philarchiis Arabicis Unitis sed e navi aëroplanorum vectrice cui nomen est Charles De Gaulle, quod instrumentum belli tamen Anglis iam non est. Tandem Cameron Francogalliae Cypri stationem Aeronauticae Militaris Britannicae (Royal Air Force) ut auxilium praebiturus est.

Hesterno die Vasingtoniae Praeses Hollande Baracum Obama convenit, hodie vespere Cancellariam Angelam Merkel, die Jovis Matthaëum Renzi, Ministrum Primarium Italicum, minime bello faventem. Demum Moscuam discedet ut etiam a Vladimiro Putin auxilium petat.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae