Annus
2 0 1 5


MAGNA CAEDES LUTETIAE PERPETRATA TERROREM FUDIT

MAGNA CAEDES LUTETIAE PERPETRATA TERROREM FUDIT

Lutetia iterum in terrorem incidit: sero vespere die 13 mensis Novembris petitiones territorum variis locis effectae sunt: in atrio Bataclan, ubi concentus audiebatur, audientes plus quam centum perierunt, centum autem obsides manserunt usque ad adventum biocolytarum “capite coriaceo”. Etiam apud Stadium Francogalliae displosum est ubi certamen pedilusorum inter Galliam et Germaniam eveniebat. Alibi aliter arma ignivoma (Kalashnikov) crepitaverunt; tres voluntarii sui interemptores (kamikaze) zonis displosis alios occiderunt; quartus ictus est eodem exitu; VII tromocratae perierunt, octavus effugit. Territores promiscue interfecerunt simulque clamantes suum Deum celebraverunt. Tres in Belgio comprehensi sunt quorum unus frater fugitivi est, tertius autem frater impetitor Lutetiae periit. In summa CXXIX inermes ceciderunt; CCCLII sauciati sunt ex quibus prope centum graviter se habent. Auctor petitionis fertur Jihadista civis Belga esse qui in Syriam confugerit.

Insidiae tromocraticae ubicumque timentur; etiam in Europa a viris Chalifi iam pugnatur, nulla natio secura est. Praesides Baracus Obama et Vladimirus Putin de re Syriaca solvenda nuper apud conventum nationum quaestuosa industria potentissimarum (G20) collocuti sunt. Praeses Franciscus Hollande coram senatu et populi legatis declaravit Francogalliam bellum gerere: opus esse Chartam Constitutionis mutare ut contra regnum Chalifi pugnaretur. Incursiones aëronauticae in Syriam crebriores factae sunt: pyroboli in urbem Raqqa, Jihadistarum caput, coniecti sunt ut vehicula delerentur ad petroleum transferendum.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae