CATALAUNIA LIBERTATEM PETIT
CATALAUNIA LIBERTATEM
PETIT
Catalaunia solutam ab Hispania cupit se esse.
Nuperrime Senatus Barcinonis rogationem de adipiscenda libertate
plerorumque suffragiis probavit; quod accidit postquam mense
Septembri fautores secessionis superiores de comitiis regionis
exstiterunt; tamen legati populares recusantes Hispanum vexillum
sustulerunt. Incipietne vera secessio? Etenim faventes
obnoxietati abolendae sibi proponunt Hispaniam Unitam solvere ut
novam rem publicam Catalaunam condant. Paulatim iussis legibus loci
nova instituta rei publicae suis iuribus, ut secessionis studiosi
existimant, creabuntur. Quod videlicet legibus Hispanis obstat,
praesertim Chartae Constitutivae anno MCMLXXVIII ratae etiamque
Tribunalis Constitutionis sententiis quod non legitimum pars
Catalaunorum declaravit, cum priore anno comitia de libertate
indicta ab iis essent , sed non ab eodem probata.
Minister Primarius Marianus Rajoy
appellationem ad idem Tribunal Supremum paraturus est ad
rogationem abrogandam: Madritum contra Barcinonem legitime ac
populariter contendet ut Catalaunia in Hispania maneat. Omnes
factiones variis vocibus suffragium Catalanum reprehenderunt et
antidemocraticum appellaverunt. Mortuo Francisco Franco, probata
nova Charta Constitutionis, Catalaunia, ut aliae civitates intra
Hispaniam, quadam autonomia locali fruitur, sed ad maximam
libertatem tendit.
Scripsit Lydia Ariminensis
|