Annus
2 0 1 5


Erdogan superior in comitiis Turcarum discessit

Erdogan superior in comitiis Turcarum discessit

Factioni Praesidis Recep Tayyip Erdogan maximum numerum suffragiorum Turcae tulerunt adeo ut in senatu ille sine ullo auxilio gubernare possit cum subsellia accepta CCCXV ex DL essent. Desunt tamen XV ut Charta Constitutionis sine controversia mutetur. Utique victor Praeses exstitit, qui constituerat ad nova comitia cives post nonnullos menses convocare: nam priore mense Iunio primum post tot annos non ei maxima pars suffragiorum favit, sed maior tantum qua, adiunctis sociis, rem publicam regeret. Nulla autem pactio ad gubernandum cum aliis facta est. Qua re Erdogan nova comitia indixit ut se confirmaret.

Suffragiorum frequentia inter LIV milliones civium optimo iure haud dubie summa fuit (87,2%); magna pars moderatorum, ut ipse ait, pro eo sententiam tulit. Curdae (Hdp) vix in senatu parvo numero manent. Proelia exarserunt inter Curdas et biocolytas variis locis, praesertim in oppido Nusaybin apud Syriae finem etiamque in urbe Diyarbakir, in parte Turciae ad orientem et meridiem spectanti, quae caput Curdarum ab iisdem reputatur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae