QUOTA HORA EST IN TURCIA?
QUOTA HORA EST IN
TURCIA?
Hora praesidis Erdogan est, qui reditum ad
horam solarem distulit: quod fiet post comitia maximi momenti
postero mense Novembri habenda. Quo modo hoc ei in suffragiis
proderit ? Suffragatoribus longior dies erit ad sententias
ferendas. Utique hesterno die omnes Turcae in instrumentis
communicationis quota hora esset exquirebant. “Tandem Turcae
universi concordes sunt saltem de hora roganda”, quidam in
pagina breviloquenti (Twitter) iocose scripsit. Nam
horologia computatri et sophophoni quamvis aliter Erdogan
decrevisset, suapte machinatione horam a legitima ad solarem
mutaverunt.
Nihil novum sub Turciae sole: iam pridem
ante facta praecipua auctoritates differre horae mutationem
constituerunt. Sed tunc nondum sophophoni effusi erant. Ut magna
perturbatio de temporis computatione vitaretur, horum
instrumentorum fabricatores utentes hortati sunt ut
accomodationem automaticam auferrent et horam manibus mutarent:
ad antiquam rationem redeatur!
Scripsit Lydia Ariminensis
|