Princeps factionis Hamas comprehensus est
Princeps factionis Hamas
comprehensus est
Phylarchus Hassan
Yusef dominator partium Hamas, qui vir “imago” factionis
extremae Palaestinorum existimatur, priore nocte in oppido
Ramallah, in Cisiordania, ab exercitu Israelis in custodiam
datus est. Ille, ut ait exercitus relator Petrus Lener tribunus
militum vicarius, ad tromocratiam excitavit. Comprehensionem sine
difficultate effectam esse. Ducibus factionis non credendum esse
se concedere ut ab illis vis et tremor foverentur e commodis
atriolis et meschitarum suggestis loquentibus.
Phylarchus,
sexaginta annorum aetate, saepe a militibus Israelis comprehensus
est ob suum multae dignitatis statum inter factionis sectatores a
quibus alae pragmaticae fautor reputatur. Non multo ante e
carcere mense Iulio huius anni dimissus erat, post annum
detentionis securitatis nationalis causa.
Nova comprehensio
facta est post undam ingentem violentiae immissam quae a Kalendis
Octobribus regionem invasit, qua VIII Israeliani, unus migrans
Erythraeus, unus Arabicus civis Israelis e XLIII Palaestini
perierunt.
Clam autem Hamas
ad rebellionem Palaestinos excitavit: ab oppido Gaza principes
partium Cisiordaniae incolas ut pugnarent in Israelem, tertia
seditione accensa, hortati sunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|