Annus
2 0 1 5


Magna caedes reclamantium pro pace Ancyrae facta est

Magna caedes reclamantium pro pace Ancyrae facta est

CXXVIII iuvenes pacifici Ancyrae, in urbe capite Turcarum, priore die Saturni, circiter quartam horam, territorum impulsu necati sunt, centenae vulnerati. Paulo ante cantus de pace auditi erant, ex improviso, antequam iuventus ordinatim ire ad reclamandum coepisset, duo voluntarii sui interemptores (kamikaze) fecerunt ut inter multitudinem ante stationem ferriviariam congregatam se disploderent. Diruptio trinitrotolo effecta est. Publicus concursus paratus erat ut bellum gestum ab exercitus militibus contra Curdas secessionis studiosos (Pkk) in regione inter meridiem et orientem solem intermitteretur. Minister primarius Ahmet Davutoglu triduum luctus in patria indixit; nullam factionem sibi petitionem vindicavisse, sed in suspicionem venisse Isis, Pkk, et Dhkp-c, sinistras extremas partes. Factio autem Curdis favens Hdp partes praesidis Erdogan accusavit (Akp): illi manus sanguine respersas esse; illum tromocratiae favere. Praeses quoque valde reprehendit impulsum territorum: illos dividere Turciam velle ac discordiam effundere.

Vespere eiusdem diei multitudo decem milium reclamantium adversus Praesidem Erdogan infesta convenit, quae abdicationem magna voce repetiit et caedis auctorem eum clamans appellavit. Aliae seditiones variis locis exarserunt; in proeliis duo pueri occisi sunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae