LITUS CAERULAEUM IN FRANCOGALLIA INUNDATUM EST
LITUS CAERULAEUM IN
FRANCOGALLIA INUNDATUM EST
XXI viri et feminae perierunt ob
eluviones, quae magnos imbres subsecutae sunt in Litore Caerulaeo,
Nicaeam, Canuam, Antipolim vastantes. Ex mortuis unus Italicus,
alia Britanna, alia Lusitana sunt. Biduo tantum pluit, quantum
toto mense Octobri solet, id est decima totius anni pars
pluviarum effusa est . Vespere priore die Saturni usque ad multam
noctem pluviae violentissimae cum ventorum turbine territorium
prostraverunt: Flumen Luteum (Brague) exundans ab Alpibus
Maritimis ad mare descendit: in oppidis nonnullae viae aquis
mersae sunt, ex quibus Niceae etiam celeberrima Ambulatio
Anglorum (Promenade des Anglais). Multa milia domorum
statim vi electrica caruerunt, ac rete ferriviarium compluribus
locis interruptum est. Quinque tramina Lordo profecta,
peregrinatoribus cum multis aegrotis vectis, ob loca inundata
commorata sunt; nuper viatores in Italiam redierunt vel mox
redituri sunt.
Magna difficultate auxilia feruntur cum
nonnulli vici remoti adhuc sine vi electrica maneant; cives
urbani domos inundatas purgant atque a luto subtrahunt servantque
necessaria quam possunt. Magna pars foris in dormitoriis ad rem
paratis cubuit. Non defuit vilis scelestorum, lucratio quorum
nonnulli comprehensi sunt. Praeses Hollande intra trimestre
spatium detrimenta resartum iri publice promisit, cum calamitas
naturae inopinate fieret. Sunt tamen, qui putent non maximum
periculum statim indictum esse.
Scripsit Lydia Ariminensis
|