QUOMODO BELLUM CIVILE SYRIACUM COMPONENDUM SIT
QUOMODO BELLUM CIVILE SYRIACUM
COMPONENDUM SIT
Coram septuagesimo Concilio Communi Ordinis
Nationum Unitarum Novi Eboraci Praeses Baracus Obama se cuiusque
nationis socium fore, non exceptis Russia et Irania, ut bellum
Syrorum solveretur nuper declaravit. Praesidem Bashar al Assad
immane facinus contra Syros suscepisse. Pacem fieri non posse
nisi ad novum partium principem transiretur. Se maximum exercitum
totius orbis ducere nec dubitaturum esse umquam cives vel socios
ad unam tantum partem spectantem defendere. Esse eos quibus
videretur se tyrannum tueri ad peiora vitanda, sed huiusmodi
calamitatem non fieri posse ubicumque certa civitatas popularis
vigeret. Contrariam sententiam Praeses Vladimirus Putin contendit:
in magno errore versari eum qui non regimen Syrorum adiuvaret: ut
adversus Chalifi regnum (ISIS) pugnaretur, societate
omnium nationum, tamquam adversus regimen Hitlerianum opus esse.
Tamen incursus aëronavium Francogallorum administra Russica
exteris negotiis praeposita non probavit.
Secretarius communis Nationum Unitarum Ban
Ki-moon vehementer Consilium Securitatis reprehendit cum proximo
quadriennio nihil prope effecisset ad bellum Syriacum solvendum;
nunc , ut ait, res non coërceri potest, nisi foedus maximae
civitates fiant. Ex sententia Ministri Primarii Regni Uniti David
Cameron Praeses Assad in iudicium vocandus est, cum eum pacis
consilii participem non licet esse. Germania pyrobolis milites
Chalifi quatere non vult, magnam autem indulgentiam erga
Francogalliam proferens.
Confecto Concilio Communi Nationum Unitarum,
uterque Praeses, procul ab omnibus, sesquihoram de re Syriaca
collocutus est; Vladimirus Putin colloquium utile et apertum
existimavit: incursum communem aërium contra Chalifi homines
constitutum esse, iussu Ordinis Nationum Unitarum, sed de
Praeside Bashar al Assad ipsos multum discrepare.
Scripsit Lydia Ariminensis
|