DE NOVO PONTIFICIS ITINERE
DE NOVO PONTIFICIS ITINERE
Ante triduum Summus Pontifex Franciscus
apostolatus iter incepit in Civitates Americae Unitas profecturus,
sed antea in urbem Cubae caput Sanctum Christophorum Habanae
aëronavi egressus, hic constitit, quo vespere diei Saturni
pervenerat: in aëriportu a Praesidente Raulus Castro
hospitaliter acceptus est; ut liberator etiam ab iis qui se esse
Christianos non profitentur salutatus. Nemo ignorat omni ope eum
nixum esse ut iterum domos legationis Vasingtoniae et Habanae
aperirentur. Post aliquot dies Pontifex a Senatu Civitatum
Unitarum petet ut commercii interclusio quinquaginta annorum
finem habeat.
Die Solis Papa Franciscus coram amplius
quinquies centenis milibus Christifidelium in Foro quod a Rebus
Novis nominatum est, Missam celebravit: ut ait inter alia “Vita
vera in officio in re pro ceteris posita est: non ideologiis sed
hominibus a nobis serviendum est. Servire est imbecillos curare.
Excellentia rerum publicarum ab officiis erga debiliores
aestimatur”. Acri chiasmo usus “Qui non vivit ut serviat –
inquit – non servit ut vivat”. Missa facta, Pontifex, in
Angeli prece, pacem pro Columbia invocavit; deinde eius domi
priorem Praesidem Fidelem Castro, post meridiem, in Palatio Rebus
Novis dicato, fratrem Raulum convenit.
Hesterno die Papa Franciscus Missam in urbe
Holguin, secunda quod attinet ad frequentiam, celebravit, hodie
Sancti Iacobi manet. Interea magna sollicitudo in Civitatibus
Unitis serpit et increscit: timor est ne tromocratae indutis
vestimentis biocolytarum Papae insidias moliri possint.
Scripsit Lydia Ariminensis
|