Annus
2 0 1 5


Dissensiones inter Austriam Hungariamque ortae in dies crescunt

Dissensiones inter Austriam Hungariamque ortae in dies crescunt

Cum Werner Faymann, cancellarius Austriae, Hungaros vehementer vituperasset, quia in profugis tractandis humanitatem neglegerent, cumque etiam eo processisset, ut rationes eorum cum deportationibus a Nazistis factis compararet, Péter Szijjarto, minister Hungarus rerum externarum, respondit se probra illius vehementer reicere, quae viro civili, qui saeculo vicesimo primo rem publicam regeret, digna non essent. Faymannum contra terram suam agitare, quamquam Hungaros leges Unionis semper observassent summamque darent operam, ut omnium labore consilioque difficultates, quae incursu profugorum ortae essent, tollerentur.

Faymann antea omnium animos in se converterat, cum diceret non ferendum esse, si quis in iuribus humanis praestandis discrimen religionis faceret. Victorem Orbán consilio agere, cum profugos deterreret. Quos cum agmini ferriviario insereret falsa spe adductos, atrocissima se in memoriam revocare tempora, quae Europa umquam vidisset.

Orbán nuperrime dixit fore, ut profugi, qui non e regione bello vastata, sed ex terris Syriae finitimis venissent, in patrias suas remitterentur. “In his terris”, inquit, “ tuti erant ; neque igitur periculum fugiunt, quia iam fugerant. Qua de causa non opus est eos vitae suae timere.” Homines illos in Europam venire, quod meliorem desiderarent vitam. Quod a se quoque intellegi. Sed non esse dubium, quin, cum omnes ius haberent et securitatis et dignitatis humanae, nemini tamen esset ius melioris vitae.

Praeterea Orbán praenuntiavit se sua propria consilia propositurum, quibus difficultates tollerentur. Civitates Syriae finitimas quam maximis dandis pecuniis esse adiuvandas, ut quam plurimos possent fugitivos apud se recipere. Quae consilia propediem collegis se propositurum Orbán dixit.

Denuo moderatores Germaniae vituperavit: qui cum nuntiavissent se profugos ex Hungaria venientes sine ulla probatione apud se recepturos esse, maximi tumultus in Hungaria orti sunt. Multos profugorum mansiones suas reliquisse custodesque publicos aggressos esse, cum recusarent, ne recenserentur. Tumultus esse ortos, cum leges Unionis a Germanis sublatae essent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae