Annus
2 0 1 5


DE ITINERE MIGRANTIUM AD AUSTRIAM ET GERMANIAM

DE ITINERE MIGRANTIUM IN AUSTRIAM ET GERMANIAM

Ante triduum multitudo migrantium, postquam Aquinci (Budapestini) statio ferriviaria interclusa est, iter pedestre CLXX kiliometrorum secundum Hungariae finem incepit Vindobonam adventura. Deinde ab urbe Austriae capite agmen CXXX saltem autocinetorum profectum est ut profugis obviam iret et eos in Austriam transveheret. Interea VIII milia Monachium vel passim in Bavariam pervenerunt, foedere inter Germaniam, Austriam, Hungariam facto. Tamen id ratum esse mox desinet, subita necessitate intermissa: nam auctoritates Hungarae custodes publicos finem saepturos esse affirmaverunt. Sed iterum multa milia ut ineant urgent.

Nuperrime Ministra Primaria Germaniae Angela Merkel portas migrantibus aperuit: maximam profugorum partem recipientur, ut ait, a Germania et Francogallia ; ad hoc propositum implendum VI miliarda euronummorum erogatum iri; tamen tantum asylum iusto iure petentes Germaniam accepturam esse. Moderator sedis Genavensis Ordinis Nationum Unitarum sic novissime Unionem Europaeam monuit: nisi auxilia nationibus Syriae finitimis ferantur quae hospitium profugis praebent i.e. Turcia, Iordania et Libanus, periculum est ne IV miliones Syrorum Europam petant.

Interea lintres corruptae desperatorum onustae a litore Lybico solvunt ad appellendum in Italiam; saepe multi aqua merguntur, plerumque, auxiliantibus navibus Europae, ad oras Italicas perveniunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae