Raptus Croata Tomislav Salopek trucidatus
Raptus Croata Tomislav
Salopek trucidatus
Consociatio tromocratica cui nomen Civitas,
quae dicitur, Islamica (IS) nuntiavit die Mercurii se
interfecisse civem Croatiae Tomislaum (Tomislav) Salopek tres
septimanas post raptum ex raeda prope Cairum.
Taeterrimum photographema per retia socialia
a fautoribus IS-is divulgatum videtur monstrare corpus decollatum
Tomislai Salopek, patris duorum liberorum uxorati, indutum
synthesi qualem gessit in pellicula praeterita. Vexillum atrum
quo utuntur sodales IS-is et cultrum adpositi sunt corpori ejus
in arena.
Textus adscriptus photographemati dicit
Salopek interfectum esse quod terra ejus partem cepisset belli in
Civitatem, q.d., Islamicam.
Necem nondum esse pro certo comprobatam,
dixit administer primus Croatiae, addens se quaesituros Salopek
donec erit scintilla spei.
Associated Press non potuit comprobare
imaginem, quamquam signa continet congruentia cum iis in
pellicula capta praeterita septimana ab sodalibus Aegyptis
Civitatis Islamica, cui nomen Provincia Sinai.
Nam die 22. mensis Iulii prope Cairum dum
raeda vehitur ad negotium apud societatem Gallicam CGG Ardiseis
raptus est Tomislav Salopek (n. 1984.), geodaetes ex parvo vico
Vrpolje in Croatia orientali.
Decem fere dies nihil notum erat de fato
ejus, cum die 5. Augusti in reti apparuisset incissio
cinematographica ominosa in qua IS minatur Tomislaum affectum iri
morte nisi gubernium Aegypti liberaverit in carcerem detrusas
feminas Mahometanas.
“Triginta annos natus sum et venio ex
Croatia” dixit Salopek anglice synthesi coloris auranciae
solita captis ab IS-e indutus.
Addidit se uxorem duxisse Natašam, se duos
filios habere operamque dare apud societatem Gallicam CGG.
Confirmavit se raptum esse die 22. Iulii ab
bellatoribus tectis rami Aegypti IS-is c.n. "Provincia Sinai"
et eos velle se commutare cum Mahometanabus in carceribus Aegypti.
"Hoc compleri debet intra 48 horas,
alioquin milites Provinciae Sinai me interficiant." dixit
Salopek.
Gubernium Croatiae statim operam navavit in
Tomislao servando, sed 48 horis praeteritis nihil notum erat.
Vires securitatis conservandae Aegypti quaerebant Salopek per
totam civitatem, praesertim in regionibus occidentalibus Matrouh
et Wadi Gedid attingentibus fines Lybiae, sed etiam in Beheira in
delta Nili et in Giza.
Pater Tomislai appellavit raptores ut
liberarent filium suum dicens Tomislaum in Aegyptum venisse
tantum ut panem mereretur.
Soror feminae Aegyptae in carcere detentae
quod interesset Fraternitati Mohametani, Esraa el-Taweel, dixit
eam recusasse totam rem dicens non posse tractari de vita hominis
insontis aliorum captivorum.
Septimana transivit sine nuntiis usque ad
hesternum diem cum IS divulgans taeterrimum photographema per
Twitter nuntiasset Tomislaum interfectum esse.
Tomislav Salopek est primus civis Croatiae
raptus in terra peregrina, et nex ejus, si comprobata erit, prima
civis occidentalis alicujus a Civitate, q.d., Islamica patrata in
Aegyptio, quae conatur renovaripost aliquot annos perturbationis
sequentes seditionem qua monarchi loco motus est Hosni Mubarak
sceleribus et facinoribus tromocratarum obstantibus.
Consociatio tromocratica Civitas, q.d.,
Islamica tenet circiter tertiam partem Iraqiae et vicinae Syriae
nomine a se ipsis indicti caliphatus. In Syria tromocrates
seditiosi trucidaverunt diurnarios peregrinos et homines
adjuvantes philanthropiae erga egentes causa, incipientes cum
diurnario Americano James Foley anno praeterito.
Scripsit Porculator
|