NOVA TELLUS NOSTRAE SIMILIS INVENTA EST
NOVA TELLUS NOSTRAE
SIMILIS INVENTA EST
Res magni momenti nuperrime ab astronomis
inventae sunt: post miras Plutonis imagines in terram transmissas,
societas NASA existimationem indiciorum “muneris Kepleri”
vulgavit: telescopium in spatium siderale immissum anno MMIX
novam stellam vagam nostrae terrae geminam comperit esse, ab
astrorum peritis nuncupatam “Kepler 452b” (cuius supra
imago artistica datur), quae in zonam habitabilem cuiusdam
ordinis solaris movetur, ubi genus vitae nostrae par exstare
possit vel potuerit, cum non praeter modum caleat nec nimis
frigeat; paulo maior est quam noster terrarum orbis, simulque
paulo vetustior, VI miliarda annorum nata. Sol paulo maior et
splendidior est quam noster circum quem vertitur; intervallum
idem, paulo longior annus, CCCLXXXV dierum. Cum nova tellus
gemina maior aetate sit, propter hoc, quae futura sit nostri
orbis terrarum sors, verisimile est intelligi posse. Unum
incommodum est quod a nostra terra CXLV annos luce mensos absit.
Num sensus hominum solitudinis in immenso
universo viventium desinit? Postquam ratio Copernicana pervulgata
est artifices, scriptores, poetae, philosophi angoribus confecti
sunt. Vertigine adhuc laborant homines nostrae aetatis cum
cogitent se nihil esse inter infinitos mundos suspensos. Sed Deus
fortasse non solum nos procreavit…
Scripsit Lydia Ariminensis
|