Annus
2 0 1 5


AMPLEXUS SIDERALIS

AMPLEXUS SIDERALIS

Decimo anno itineris per spatium cosmicum, instrumentum exploratorium siderale nominatum “Novi Horizontes”, a societate NASA propulsum , usque ad duodecim milia kiliometrorum et quingenta longitudinis a stella erranti minima Plutone proxime pervenit ibique per semihoram plurimas photographias impressit. Translatis verbis missile speculatorium fertur Plutonem “complexum esse”. Quattuor horas postquam emissus erat a quinque miliardis kiliometrorum nuntius captus est qui significaret munus feliciter expletum esse. Quod apud astrophysicos societatis NASA magnam laetitiam excitavit cum periculum fuisset ne pulvis et saxa obstarent et detrimentum instrumento speculatorio afferrent. In semihora maximae propinquitatis illud nullum signum ad terram propagavit: omnibus opibus usum est ad indicia scientifica colligenda et centenas imagines photographicas reddendas; quae primae post nonnullas horas advenerunt, sed cetera per multos menses exspectabuntur ; missile deinde iter perrexit ad stellam minorem Charontem quae per eundem circuitum ac stella maior vertitur.

E primis imaginibus montes adesse MMM milia et quingenta metra altos inter quos et eructantes glaciem, azotum, methanium et monoxydum carbonicum constat; mensurae Plutonis et stellarum quae eum sumsequuntur pro certo habentur: diametron Plutonis MMCCCLXX kiliometra patet in longitudinem; Charontis MCCVIII; multo minores sunt Nyx et Hydria: quibus diametra sunt XXXV et XLV kiliometrorum.

Pluto inventus est anno MCMXXX: diu disputatum est a peritis de eius natura: estne stella errans an non? Nunc a magna astronomorum parte stella errans pumilio vel minima reputatur. Cur eam Plutonem, deum Inferorum nuncupaverunt? A litteris compendiariis (Percival Lowell) eius qui primus ratus est illum in ordine solare inesse, quamquam non telescopio conspectus erat. In libellis pictographicis Disneyanis canis Pluto a nova stella inventa nomen habuit. E quadam imagine photographica nuperrime missili emissa effigies huius canis ficta saxis apparet…

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae